- PEGMA
- PEGMAa Graeco πήγνυμι, compingo, machina fuit ludicra, e strue diversorum lignorum compacta, tantâ altitudine, ut ad tertium quartumque nidum seu contignationem sive stationem fabrica exurgeret. Interpres Dionis in Adriano, surgentia spectacula et pegmata efferre dixit: unde coniciunt nonnulli, automata et Pegmata idem esse, Philander in Vitruvium l. 9. c. 7. sed male, ut infra; Eam gladiatores accendebant et immissâ dein flammâ totam machinam consumebant, ut illi per incendium evadere ac eniti cogerentur. Iosephus de Bello Iud. l. 7. c. 1. Meminit quoque Fl. Vopiscus in Carino, c. 19. Exhibuit, inquiens, Pegma etiam, cuius flammis scena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentiorem reddidit, M. Tullius ad Attic. l. 4. Ep. 8. Nihil venustius, quam illa tua pegmata. Sueton. in Claudio c. 34. Si aut αὐτόματον, vel Pegma, vel tale quid aliud parum cessisset ubi diserte ab automato Pegma distinguit. Ex se surgentium Pegmatum, et tabulatorum tacite in sublime crescentium, mentionem facit Senec. Ep. 88. Proin machinam artificiosam, pro diversitate argumenti adornatam, in qua vel in sublime attollere vel e sublimi in praeceps dare, ac velut dehilcente terrâ absumere solebant sive homines. sive res quas esset libitum: Pegma definit Lipsius Amphith. c. 22. Rittershusius Not. in Phaedrum l. 5. fab. 8. v. 7.Dum Pegma rapitur, concidit casu gravi:machinam dicit fuisse ligneam, in qua collocatae fuerint quasi affixae statuae, quae etiam interdum in scenam proferebantur et motabantur, aut alioqui in pompa circumferebantur: Sed ita cum automato Pegma videtur confundere, de quo supra. Auro argentoque addito ditabatur haec moles, sive bracteis, Plin. l. 33. c. 3. L. Marena et Caius Princeps in Circo Pegma duxit, in quo fuêre argenti pondo centum viginti quatuor. Imo et crocô decorabatur. Martial. l. 8. Epigr. 33. v. 3.Hac fuerat nebulâ nuper tibi Pegma perunctum,Pallida quam rubri diluit unda croci.Ael. Spartian. in Hadriano, c. 19. in honorem Troiani balsama et crocum per gradus Theatri fluere iussit. Admiscebatur autem vino, ut sic dilutum facilius in Spectatores posset spargi. Plin. l. 21. c. 6. Sed vino mire congruit, praecipue dulci, tritum ad Theatra replenda etc. Hâc strue succensâ librabant se per medios ignes, populo oblectamentum allaturi, Petauristae. De incendio cultissime Claudian. de Consul. Manlii Theodri, v. 324.Mobile ponderibus descendat Pegma reductis,Inque chori speciem surgentes ardua flammasSeena rotat, varios effingat Mulciber orbes,Per tabulas impune vagus, pictaeque citatoLudant igne trabes et non permissa vagariFicta per innocuas errent incendia turres.De salute Petauristarum, per flammas, accensô Pegmate, evadentium, M. Manilius Astronomic. l. 5.Membraque per flammas, urbesque emissa flagrantes,Delphinumque suô per inane imitantia motu,Et viduata volant pennis et in aere ludunt.Totam fabricam scite descripsit Aur. Prudentius in Romano Martyre, v. 1016.Tabulis superne strata texunt pulpita,Rimosa rari Pegmatis compagibus,Scindunt subinde, vel terebant aream,Crebroque lignum perforant acumine,Pateat minutis ut frequens hiatibus, etc.In his porro Pegmatis varia in venta et stupendi lusus ingeniorum, de quibus Augustin. ad quam stupenda, inquit, operahumana industria pervenit: quae in Theatris mirabilia spectantibus, audientibus inceredibilia, facienda et exhibenda molita est? Unde Pegmates dicti, seu a Pegmatum structionibus: seu a ludis quos edebant, Artifices isti, quô nomine et Gladiatores aliquando comprehensi. Aristoteles μηχανοτέχνους vocat. l. de Mundo. Fuêre autem talia Pegmata, tum in Scenis ac Theatris, ut dictum, tum in Circo, in Amphitheatris, in Arena. Hinc Sueton. Calig. c. 26. Gladiatoriô munere reductis interdum flagrantissimô Sole velis, emitti quemquam vetabat: remotôque apparatu ordinariô rabidis feris vilissimos, seniôque confectos Gladiatores: Pegmatis quoque Patres familias notos et insignes aliquâ debilitate corporis subiciebat. Ubi legit Dempster. Gladiatores quoque Pegmates. Vide quoque in Claudio eundem c. 14. Idem Strabo confirmat l. 6. ubi refert, quendam Siculum latronem (Aetnae filium nominatum) in foro per ludos Gladiatorios a Pegmate (tamquam ex Aetna) compagibus solutis, in caveas ferarum decidisse, et a feris discerptum esse. Imo et publicis vicis Pegmatum exstructorum meminit Martial. Spectaculorum Epigr. 2. v. 2.Et crescunt media Pegmata celsa via.Et in privatis aedibus, non quidem in insanos lascivientium conviviorum luxus, nam in Tricliniis illa aut Cenaculis: cum Pegmata haec in domorum essent atriis, forte sustinendis Maiorum imaginibus aut gentilitio stemmati. Turnebus Adversar. l. 8. c. 9. Ornamenta valvarum foribus affixa intelligit. Ulpianus IC. l. 12. ff. de instrum. leg. Specularia quoque affixa magis domus esse puto, quam partem: Nam in emptione domus et specularia et Pegmata cedere, sive in aedificio sint posita, sive ad tempus detracta. Auson. 26. v. 10.Ceris inurens ianuarum liminaEt Atriorum PegmataVide Scaligerum, Lipsium loc. cit. Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 10. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.